|
1. Post libros Soliloquiorum jam de agro Mediolanum
reversus, scripsi librum De Immortalitate Animae, quod
mihi quasi commonitorium esse volueram propter Soliloquia
terminanda, quae imperfecta remanserant: sed nescio
quomodo me invito exiit in manus hominum, et inter mea
opuscula nominatur. Qui primo ratiocinationum confortione
atque brevitate sic obscurus est, ut fatiget, cum
legitur, etiam intentionem meam, vixque intelligatur a
meipso.
2. Deinde cogitans nihil aliud quam animos hominum, in
quadam argumentatione ejusdem libri dixi: Nec esse in eo
quod nihil discit, disciplina potest. Itemque alio loco
dixi, Nec ullam rem scientia complectitur, nisi quae ad
aliquam pertinet disciplinam (Cap. 1, n. 1), nec
venit in mentem Deum non discere disciplinas, et habere
omnium rerum scientiam, in qua etiam praescientia est
futurorum. Tale est illud quod ibi dictum est, Non esse
vitam cum ratione ulli, nisi animae (Cap. 4, n.
5): neque enim Deo sine ratione vita est; cum apud eum
et summa vita, et summa sit ratio. Et illud quod
aliquando superius dixi, Id quod intelligitur, ejusmodi
esse semper (Cap. 1, n. 1), cum intelligatur et
animus, qui utique non ejusmodi est semper. Quod vero
dixi, Animum propterea non posse ab aeterna ratione
separari, quia non ei localiter jungitur (Cap. 6, n.
11), profecto non dixissem, si jam tunc essem
Litteris sacris ita eruditus, ut recolerem quod scriptum
est: Peccata vestra separant inter vos et Deum (Isai.
LIX, 2). Unde intelligi datur etiam earum rerum
posse dici separationem, quae non locis, sed
incorporaliter junctae fuerant.
3. Quid sit etiam quod dixi, Anima si caret corpore,
in hoc mundo non est (Cap. 13, n. 22), non potui
recordari. Numquid enim animae mortuorum aut non carent
corpore, aut in hoc mundo non sunt? Quasi vero inferi
non sint in hoc mundo. Sed quia carere corpore, in bono
posui, fortasse nomine corporis pestes corporeas
appellavi. Quod si ita est, nimis insolenter verbo usus
sum. Illud quoque temere dictum est: A summa essentia
speciem corpori per animam tribui, qua est, in
quantumcumque est. Per animam ergo corpus subsistit, et
eo ipso est, quo animatur, sive universaliter, ut
mundus, sive particulariter, ut unumquodque animal intra
mundum (Cap. 15, n. 24). Hoc totum prorsus
temere dictum est. Hic liber sic incipit: Si alicubi
est disciplina.
|
|