|
Per idem tempus quo Mediolani fui, Baptismum
percepturus, etiam Disciplinarum libros conatus sum
scribere, interrogans eos qui mecum erant, atque ab
hujusmodi studiis non abhorrebant; per corporalia cupiens
ad incorporalia quibusdam quasi passibus certis vel
pervenire vel ducere. Sed earum solum de Grammatica
librum absolvere potui, quem postea de armario nostro
perdidi: et de Musica sex volumina; quantum attinet ad
eam partem quae Rythmus vocatur. Sed eosdem sex libros
jam baptizatus, jamque ex Italia regressus in Africam
scripsi; inchoaveram quippe tantummodo istam apud
Mediolanum disciplinam. De aliis vero quinque
disciplinis illic similiter inchoatis; de Dialectica, de
Rhetorica, de Geometria, de Arithmetica, de
Philosophia, sola principia remanserunt, quae tamen
etiam ipsa perdidimus: sed haberi ab aliquibus existimo .
|
|