|
1. Jam baptizatus autem cum Romae essem, nec ferre
tacitus possem Manichaeorum jactantiam de falsa et fallaci
continentia vel abstinentia, qua se ad imperitos
decipiendos, veris Christianis, quibus comparandi non
sunt, insuper praeferunt, scripsi duos libros; unum de
Moribus Ecclesiae Catholicae; alterum de Moribus
Manichaeorum.
2. In eo igitur qui est de Moribus Ecclesiae
Catholicae, ubi posui testimonium, in quo legitur,
Propter te afficimur tota die; aestimati sumus ut oves
occisionis (Psal. XLIII, 22; Rom. VIII,
36); mendositas nostri codicis me fefellit minus
memorem Scripturarum, in quibus nondum assuetus eram.
Nam ejusdem interpretationis alii codices non habent,
Propter te afficimur: sed, Propter te morte afficimur;
quod uno verbo alii dixerunt, mortificamur. Hoc esse
verius graeci libri indicant, ex qua lingua in latinam
secundum Septuaginta interpretes, veterum divinarum
Scripturarum est facta translatio: et tamen secundum haec
verba, id est Propter te afficimur, multa disputans dixi
(Lib. 1, c. 9, nn. 14, 15), quae in ipsis
rebus non tanquam falsa improbo. Verumtamen convenientiam
Scripturarum veterum et novarum, quam demonstrare
cupiebam, ex his duntaxat verbis non utique demonstravi;
unde autem mihi error obrepserit, dixi: ex aliis vero
testimoniis eamdem convenientiam sufficienter ostendi
(Id., c. 16, n. 26-29).
3. Similiter et paulo post testimonium posui de libro
Sapientiae, secundum codicem nostrum, in quo scriptum
erat: Sobrietatem enim sapientia docet, et justitiam et
virtutem (Sap. VIII, 7). Et secundum haec verba
disserui res quidem veras, sed ex occasione mendositatis
inventas (Lib. 1, c. 16, n. 27). Quid enim
verius, quam quod sapientia doceat veritatem
contemplationis, quam nomine sobrietatis significatam
putavi; et actionis probitatem, quam per duo alia
intelligi volui, per justitiam atque virtutem: cum
codices ejusdem interpretationis veriores habeant,
sobrietatem enim et sapientiam docet, et justitiam et
virtutem? His enim nominibus latinus interpres quatuor
illas virtutes, quae maxime in ore philosophorum esse
assolent, nominavit; sobrietatem appellans temperantiam,
prudentiae imponens nomen sapientiam, fortitudinem vero
virtutis vocabulo enuntians, solam justitiam suo nomine
interpretatus est. Has autem quatuor virtutes in eodem
libro Sapientiae suis nominibus appellatas, sicut a
Graecis vocantur, longe postea reperimus in codicibus
graecis. Item, quod posui de libro Salomonis,
Vanitas, vanitantium , dixit Ecclesiastes (Eccle.
I, 2); in multis quidem codicibus legi, sed hoc
Graecus non habet: habet autem, vanitas vanitatum; quod
postea vidi; et inveni eos Latinos esse veriores, qui
habent, vanitatum, non, vanitantium. Ex occasione
tamen hujus mendositatis quaecumque disserui vera esse
ipsis rebus apparet (Lib. 1, c. 21, n. 39).
4. Quod autem dixi: Eum ipsum quem cognoscere
volumus, hoc est Deum, prius plena charitate diligamus
(Lib. 1, c. 25, n. 47): melius diceretur,
Sincera, quam plena; ne forte putaretur charitatem Dei
non futuram esse majorem, quando videbimus facie ad
faciem. Sic itaque hoc accipiatur, tanquam plena dicta
sit, qua major esse non possit, quamdiu ambulamus per
fidem: erit enim plenior, imo plenissima, sed per
speciem. Item quod dixi de iis qui subveniunt
indigentibus, quia misericordes vocantur, etiam si
sapientes usque adeo sint, ut jam nullo animi dolore
turbentur (Id., c. 27, n. 53); non sic
accipiendum est tanquam definierim, in hac vita esse tales
sapientes: non enim dixi, Cum sint; sed dixi, etiam si
sint.
5. Alio loco ubi dixi (Id., c. 30, n. 64),
Jam vero cum haec humana dilectio inhaerentem uberibus
tuis nutriverit et roboraverit animum, sequendo Deo
factum idoneum, ubi ejus majestas ex tanta parte, quanta
homini, dum terrae hujus inhabitator est, sufficit,
aperire se coeperit; tantus charitatis ardor innascitur,
et tantum divini amoris consurgit incendium, ut exustis
omnibus vitiis, et homine sanctificato atque purgato,
satis appareat quam divine dictum sit:
|
“Ego sum ignis
consumens”
|
|
(Deut. IV, 24; Hebr. XII,
29); possunt putare Pelagiani istam perfectionem in
hac mortali vita me dixisse posse contingere. Sed non hoc
putent: ardor quippe charitatis sequendo Deo factus
idoneus, et tam magnus ut vitia cuncta consumat, in hac
vita nasci et crescere potest; perficere vero propter quod
nascitur, ut nullum insit homini vitium, non consequenter
hic potest: quamvis tanta ista res eodem ardore charitatis
perficiatur, ubi perfici et quando perfici potest; ut
quemadmodum lavacrum regenerationis purgat a reatu omnium
peccatorum, quae humana traxit nativitas, et contraxit
iniquitas; ita illa perfectio purget ab omni labe
vitiorum, sine quibus humana esse non potest in hoc
saeculo infirmitas. Sicut accipiendum est etiam quod ait
Apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum
tradidit pro ea; mundans eam lavacro aquae in verbo, ut
exhiberet sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam
aut rugam, aut aliquid hujusmodi (Eph. V,
25-27). Hic est enim lavacrum aquae in verbo quo
mundatur Ecclesia. Sed cum tota dicat quamdiu hic est,
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12); non
utique hic est sine macula et ruga, aut aliquid ejusmodi:
ex eo tamen quod hic accipit, ad illam gloriam, quae hic
non est, perfectionemque perducitur.
6. In alio libro cujus est titulus, de Moribus
Manichaeorum, illud quod dixi: Dei bonitas omnia
deficientia sic ordinat, ut ibi sint ubi congruentissime
possint esse, donec ordinatis motibus ad id recurrant unde
defecerunt (Lib. 2, c. 7, n. 9), non sic
accipiendum est, tanquam omnia recurrant ad id unde
defecerunt, sicut Origeni visum est; sed ea omnia quae
recurrunt. Non enim recurrunt ad Deum a quo defecerunt,
qui sempiterno igne punientur: quamvis omnia deficientia
sic ordinentur, ut ibi sint, ubi congruentissime possint
esse; quia et illi qui non recurrunt, congruentissime in
poena sunt. Alio loco, Nemo fere, inquam, de
scarabaeis dubitat, quin de fimo in pilam rotundato ab his
atque obruto existant (Id., c. 17, n. 63); cum
hoc utrum verum sit, multi dubitent, multi ne audiverint
quidem. Hoc opus sic incipit: In aliis libris satis
opinor egisse nos.
|
|