|
1. In eadem urbe scripsi dialogum, in quo de anima
multa quaeruntur ac disseruntur; id est, unde sit,
qualis sit, quanta sit, cur corpori fuerit data, cum ad
corpus venerit qualis efficiatur, qualis cum abscesserit.
Sed quoniam quanta sit, diligentissime ac subtilissime
disputatum est, ut eam, si possemus, ostenderemus
corporalis quantitatis non esse, et tamen magnum aliquid
esse; ex hac una inquisitione totus liber nomen accepit ut
appellaretur, de Animae quantitate.
2. In quo libro illud quod dixi, omnes artes animam
secum attulisse mihi videri; nec aliud quidquam esse id
quod dicitur discere, quam reminisci ac recordari (Cap.
20, n. 34), non sic accipiendum est, quasi ex hoc
approbetur, animam vel hic in alio corpore, vel alibi
sive in corpore, sive extra corpus, aliquando vixisse;
et ea quae interrogata respondet, cum hic non didicerit,
in alia vita ante didicisse . Fieri enim potest, sicut
jam in hoc opere supra diximus, ut hoc ideo possit, quia
natura intelligibilis est (Sup., c. 4, n. 4), et
connectitur non solum intelligibilibus, verum etiam
immutabilibus rebus, eo ordine facta , ut cum se ad eas
res movet quibus connexa est, vel ad seipsam, in quantum
eas videt, in tantum de his vera respondeat. Nec sane
omnes artes eo modo secum attulit, ac secum habet: nam de
artibus quae ad sensus corporis pertinent, sicut multa
medicinae, sicut astrologiae omnia, nisi quod hic
didicerit, non potest dicere. Ea vero quae sola
intelligentia capit, propter id quod dixi, cum vel a
seipsa vel ab alio fuerit bene interrogata, et recordata
respondet.
3. Alio loco: Vellem, inquam, hinc plura dicere, ac
meipsum constringere, dum quasi tibi praecipio, ut nihil
aliud agerem quam redderer mihi, cui me maxime debeo.
Ubi videor dicere potius debuisse, Redderer Deo, cui
me maxime debeo. Sed quoniam prius sibi ipse homo
reddendus est, ut illic quasi gradu facto inde surgat
atque attollatur ad Deum, sicut filius ille minor prius
reversus est ad semetipsum, et tunc ait: Surgam, et ibo
ad patrem meum (Luc. XV, 18); ideo sic sum
locutus. Denique mox addidi: Atque ita fieri amicum
mancipium Domino (Cap. 28, n. 55). Quod ergo
dixi, cui me maxime debeo, ad homines retuli: magis enim
mihi me debeo, quam hominibus caeteris, quamvis Deo
magis quam mihi. Hic liber sic incipit: Quoniam video
te abundare otio.
|
|