|
1. Cum adhuc Romae demoraremur, voluimus disputando
quaerere unde sit malum. Et eo modo disputavimus, ut si
possemus, id quod de hac re divinae auctoritati subditi
credebamus, etiam ad intelligentiam nostram, quantum
disserendo opitulante Deo agere possemus, ratio
considerata et tractata perduceret. Et quoniam constitit
inter nos, diligenter ratione discussa, malum non exortum
nisi ex libero voluntatis arbitrio; tres libri quos eadem
disputatio peperit, appellati sunt, de Libero
Arbitrio. Quorum secundum et tertium in Africa, jam
etiam Hippone-Regio presbyter ordinatus, sicut tunc
potui, terminavi.
2. In his libris ita multa disserta sunt, ut incidentes
nonnullae quaestiones, quas vel enodare non poteram, vel
longam sermocinationem in praesenti requirebant, ita
differrentur, ut ex utraque parte, vel ex omnibus
earumdem quaestionum partibus, in quibus non apparebat
quid potius congrueret veritati, ad hoc tamen ratiocinatio
nostra concluderetur, ut quodlibet eorum verum esset,
laudandus crederetur, vel etiam ostenderetur Deus.
Propter eos quippe disputatio illa suscepta est, qui
negant, ex libero voluntatis arbitrio mali originem duci,
et Deum, si ita est, creatorem omnium naturarum
culpandum esse contendunt: eo modo volentes secundum suae
impietatis errorem (Manichaei enim sunt), immutabilem
quamdam et Deo coaeternam introducere mali naturam. De
gratia vero Dei, qua suos electos sic praedestinavit, ut
eorum, qui jam in eis utuntur libero arbitrio, ipse etiam
praeparet voluntates, nihil in his libris disputatum est
propter hoc proposita quaestione . Ubi autem incidit
locus ut hujus gratiae fieret commemoratio, transeunter
commemorata est; non, quasi inde ageretur, operosa
ratiocinatione defensa. Aliud est enim quaerere, unde
sit malum; et aliud est quaerere, unde redeatur ad
pristinum, vel ad majus perveniatur bonum.
3. Quapropter novi haeretici Pelagiani, qui liberum
sic asserunt voluntatis arbitrium, ut gratiae Dei non
relinquant locum, quandoquidem eam secundum merita nostra
dari asserunt, non se extollant, quasi eorum egerim
causam; quia multa in his libris dixi pro libero
arbitrio, quae illius disputationis causa poscebat. Dixi
quippe in libro primo, malefacta justitia Dei vindicari;
et addidi: Non enim juste vindicarentur, nisi fierent
voluntate (Lib. 1, c. 1, n. 1). Item cum ipsam
bonam voluntatem tam magnum bonum esse monstrarem, ut
omnibus corporeis et externis bonis merito anteponeretur,
dixi: Vides igitur jam, ut existimo, in voluntate
nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus
tanto et tam vero bono: quid enim tam in voluntate quam
ipsa voluntas sita est? (Id., c. 12, n. 26.)
Et alio loco: Quid ergo causae est, inquam, cur
dubitandum putemus, etiam si nunquam ante sapientes
fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam,
voluntate turpem et miseram mereri ac degere? (Id.,
c. 13, n. 28). Item alio loco: Ex quo
conficitur, inquam, ut quisquis recte honesteque vult
vivere, si id se velle prae fugacibus rebus velit;
assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud
ei, quam ipsum velle, sit habere quod voluit (Id.,
n. 29). Itemque alibi dixi: Hoc enim aeterna lex
illa, ad cujus considerationem redire jam tempus est,
incommutabili stabilitate firmavit, ut in voluntate
meritum sit; in beatitate autem et miseria praemium atque
supplicium (Id., c. 14, n. 30). Et alio
loco: Quid, inquam, quisque sectandum et amplectendum
eligat, in voluntate esse positum constitit (Id., c.
16, n. 34). Et in libro secundo: Homo enim
ipse, inquam, in quantum homo est, aliquod bonum est,
quia recte vivere cum vult, potest (Lib. 2, c. 1,
n. 2). Et alio loco dixi: Recte fieri non posse,
nisi eodem libero voluntatis arbitrio (Id., c. 18,
n. 47). Et in libro tertio: Quid opus est,
inquam, quaeri unde iste motus existat, quo voluntas
avertitur ab incommutabili bono ad commutabile bonum; cum
eum non nisi animi, et voluntarium, et ob hoc culpabilem
esse fateamur: omnisque de hac re disciplina utilis ad id
valeat, ut eo motu improbato atque cohibito, voluntatem
nostram ad perfruendum sempiterno bono, a lapsu
temporalium convertamus? (Lib. 3, c. 1, n. 2.)
Et alio loco: Optime, inquam, de te veritas clamat,
Non enim posses aliud sentire esse in potestate nostra,
nisi quod, cum volumus, facimus. Quapropter nihil tam
in nostra potestate, quam ipsa voluntas, est. Ea enim
prorsus nullo intervallo, mox ut volumus, praesto est
(Id., c. 3, n. 7). Item alio loco: Si enim tu
laudaris, inquam, videndo quid facere debeas, cum id non
videas, nisi in illo qui est incommutabilis veritas;
quanto magis ille qui et velle praecepit, et posse
praebuit, et non impune nolle permisit? Deinde subjunxi
dicens: Si enim hoc debet quisque quod accepit, et sic
homo factus est, ut necessario peccet, hoc debet ut
peccet. Cum ergo peccat, quod debet, facit: quod si
scelus est dicere; neminem natura sua cogit ut peccet
(Id., c. 16, n. 46). Et iterum: Quae tandem
esse poterit, inquam, ante voluntatem causa voluntatis?
Aut enim et ipsa voluntas est; et a radice ista
voluntatis non receditur: aut non est voluntas; et
peccatum nullum habet. Aut igitur voluntas est prima
causa peccandi; aut nullum peccatum est prima causa
peccandi: nec est cui recte imputetur peccatum nisi
peccanti. Non ergo est cui recte imputetur nisi volenti
(Id., c. 17, n. 49). Et paulo post: Quis,
inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri potest?
Peccatur autem: caveri igitur potest (Id. c. 18,
n. 50). Quo testimonio meo in quodam libro suo
Pelagius usus est. Cui libro cum respondissem, titulum
libri mei esse volui, de Natura et Gratia.
4. In his atque hujusmodi verbis meis, quia gratia Dei
commemorata non est, de qua tunc non agebatur, putant
Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse
sententiam. Sed frustra hoc putant. Voluntas quippe est
qua et peccatur, et recte vivitur: quod his verbis
egimus. Voluntas ergo ipsa nisi Dei gratia liberetur a
servitute, qua facta est serva peccati, et ut vitia
superet, adjuvetur; recte pieque vivi a mortalibus non
potest. Et hoc divinum beneficium quo liberatur, nisi
eam praeveniret, jam meritis ejus daretur, et non esset
gratia, quae utique gratis datur. Quod in aliis
opusculis nostris satis egimus, istos inimicos hujus
gratiae novos haereticos refellentes; quamvis et in his
libris, qui non contra illos omnino, quippe illi nondum
erant, sed contra Manichaeos conscripti sunt, de Libero
Arbitrio; non omnimodo de ista Dei gratia reticuimus,
quam nefanda impietate conantur auferre. Diximus quippe
in secundo libro, non solum magna, sed etiam minima bona
non esse posse, nisi ab illo a quo sunt omnia bona, hoc
est, Deo. Et paulo post: Virtutes, inquam, quibus
recte vivitur, magna bona sunt: species autem quorumlibet
corporum, sine quibus recte vivi potest, minima bona
sunt: potentiae vero animi, sine quibus recte vivi non
potest, media bona sunt. Virtutibus nemo male utitur:
caeteris autem bonis, id est mediis et minimis, non solum
bene, sed etiam male quisque uti potest. Et ideo virtute
nemo male utitur; quia opus virtutis est bonus usus
istorum, quibus etiam non bene uti possumus: nemo autem
bene utendo, male utitur. Quare abundantia et magnitudo
bonitatis Dei, non solum magna, sed etiam media et
minima bona esse praestitit. Magis laudanda est bonitas
ejus in magnis, quam in mediis; et magis in mediis, quam
in minimis bonis: sed magis in omnibus, quam si non omnia
tribuisset (Lib. 2, c. 19, n. 50). Et alio
loco: Tu tantum, inquam, pietatem inconcussam tene ,
ut nullum tibi bonum, vel sentienti, vel intelligenti,
vel quoquo modo cogitanti occurrat, quod non sit ex Deo.
Itemque alio loco dixi: Sed quoniam non sicut sponte
homo cecidit, ita etiam sponte surgere potest; porrectam
nobis desuper dexteram Dei, id est Dominum nostrum
Jesum Christum, firma fide teneamus (Id., c. 20,
n. 54).
5. Et in libro tertio, cum dixissem illud, quo et
Pelagium de meis opusculis usum fuisse commemoravi, Quis
enim, inquam, peccat in eo quod nullo modo caveri
potest? Peccatur autem: caveri igitur potest; continuo
secutus adjunxi: Et tamen etiam per ignorantiam facta
quaedam improbantur, et corrigenda judicantur; sicut in
divinis auctoritatibus legimus. Ait enim Apostolus,
|
“Misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci”
|
|
(I
Tim. I, 13); ait et propheta:
|
“Delicta
juventutis meae et ignorantiae meae ne memineris”
|
|
(Psal. XXIV, 7). Sunt etiam necessitate facta
improbanda, ubi vult homo recte facere et non potest.
Nam unde sunt illae voces:
|
“Non enim quod volo, facio
bonum; sed quod odi malum, hoc ago.”
|
|
Et illud:
|
“Velle adjacet mihi; perficere autem bonum, non”
|
|
(Rom. VII, 15, 18). Et illud:
|
“Caro
concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus
carnem. Haec enim invicem adversantur, ut non ea quae
vultis, faciatis?”
|
|
(Galat. V, 17.) Sed haec
omnia hominum sunt ex illa mortis damnatione venientium.
Nam si non est ista poena hominis, sed natura; nulla
ista peccata sunt. Si enim non receditur ab eo modo quo
naturaliter factus est, ita ut melius esse non possit; ea
quae debet, facit, cum haec facit. Si autem bonus homo
esset, aliter esset; nunc autem quia ita est, non est
bonus, nec habet in potestate ut bonus sit, sive non
videndo qualis esse debeat, sive videndo et non valendo
esse qualem se debere esse videt. Poenam istam esse quis
dubitet? Omnis autem poena, si justa est, peccati poena
est, et supplicium nominatur. Si autem injusta poena
est, quoniam poenam esse nemo ambigit; injusto aliquo
dominante homini imposita est. Porro quia de omnipotentia
Dei et justitia dubitare dementis est, justa haec poena
est, et pro peccato aliquo penditur. Non enim quisquam
injustus dominator, aut subripere hominem potuit velut
ignoranti Deo, aut extorquere invito, tanquam
invalidiori, vel terrendo vel confligendo , ut hominem
injusta poena cruciaret. Relinquitur ergo ut haec poena
justa de damnatione hominis veniat (Lib. 3, c. 18,
nn. 50, 51). Et alio loco: Approbare, inquam,
falsa pro veris ut erret invitus, et resistente atque
torquente dolore carnalis vinculi, non posse a libidinosis
operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed
poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte
faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus
est, loquimur (Ibid., n. 52).
6. Ecce tam longe antequam Pelagiana haeresis
exstitisset, sic disputavimus, velut jam contra illos
disputaremus. Cum enim omnia bona dicerentur ex Deo, id
est et magna, et media, et minima: in mediis quidem
bonis invenitur liberum voluntatis arbitrium, quia et male
illo uti possumus; sed tamen tale est, ut sine illo recte
vivere nequeamus. Bonus autem usus ejus jam virtus est,
quae in magnis reperitur bonis, quibus male uti nullus
potest. Et quia omnia bona, sicut dictum est, et
magna, et media, et minima ex Deo sunt; sequitur, ut
ex Deo sit etiam bonus usus liberae voluntatis, quae
virtus est, et in magnis numeratur bonis. Deinde dictum
est, ex qua miseria peccantibus justissime inflicta,
liberet Dei gratia, quia sponte homo, id est libero
arbitrio, cadere potuit, non etiam surgere: ad quam
miseriam justae damnationis pertinet ignorantia et
difficultas, quam patitur omnis homo ab exordio
nativitatis suae; nec ab isto malo, nisi Dei gratia,
quisquam liberatur (Lib. 2, c. 20; et lib. 3,
c. 18): quam miseriam Pelagiani nolunt ex justa
damnatione descendere, negantes originale peccatum:
quamvis ignorantia et difficultas, etiamsi essent hominis
primordia naturalia; nec sic culpandus, sed laudandus
esset Deus, sicut in eodem tertio libro disputavimus
(Lib. 3, cc. 20, 21). Quae disputatio contra
Manichaeos habenda est, qui non accipiunt Scripturas
sanctas Veteris Instrumenti, in quibus originale
peccatum narratur; et quidquid inde in Litteris
apostolicis legitur, detestabili impudentia immissum
fuisse contendunt a corruptoribus Scripturarum, tanquam
non fuerit ab Apostolis dictum. Contra Pelagianos autem
hoc defendendum est, quod utraque Scriptura commendat,
quam se accipere profitentur. Hoc opus sic incipit: Dic
mihi, quaeso te, utrum Deus non sit auctor mali.
|
|