|
1. Librorum quos episcopus elaboravi, primi duo sunt ad
Simplicianum Ecclesiae Mediolanensis antistitem, qui
beatissimo successit Ambrosio, de diversis
quaestionibus, quarum duas ex Epistola Pauli apostoli ad
Romanos, in primum librum contuli. Harum prior est de
eo quod scriptum est, Quid ergo dicemus? Lex peccatum
est? Absit; usque ad illud ubi ait: Quis me liberabit
de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum
Dominum nostrum (Rom. VII, 7-25). In qua
illa Apostoli verba, Lex spiritualis est; ego autem
carnalis sum, etc., quibus caro contra spiritum
confligere ostenditur, eo modo exposui, tanquam homo
describatur adhuc sub Lege, nondum sub gratia
constitutus. Longe enim postea etiam spiritualis hominis
(et hoc probabilius) esse posse illa verba cognovi.
Posterior in hoc libro quaestio est, ab eo loco ubi ait,
Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitu habens
Isaac patris nostri; usque ad illud ubi ait: Nisi
Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma
facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus
(Id. IX, 10-29). In cujus quaestionis
solutione laboratum est quidem pro libero arbitrio
voluntatis humanae; sed vicit Dei gratia: nec nisi ad
illud potuit perveniri, ut liquidissima veritate dixisse
intelligatur Apostolus, Quis enim te discernit? quid
autem habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid
gloriaris quasi non acceperis (I Cor. IV, 7)?
Quod volens etiam martyr Cyprianus ostendere, hoc totum
ipso titulo definivit, dicens: In nullo gloriandum,
quando nostrum nihil est (Cypr., lib. 3, testim.
4).
2. In secundo libro tractantur caeterae quaestiones, et
pro nostra quantulacumque facultate solvuntur, quae sunt
omnes de scriptura quae Regnorum appellatur. Harum prima
est de eo quod scriptum est, Et insiliit spiritus Domini
in Saül (I Reg. X, 10); cum alibi dicatur, Et
spiritus Domini malus in Saül (Ibid. XVI,
14). Quam cum exponerem, dixi: Quamvis sit in
cujusque potestate quid velit, non est tamen in cujusquam
potestate quid possit (Lib. 2, quaest. 1). Quod
ideo dictum est, quia non dicimus esse in potestate
nostra, nisi quod, cum volumus, fit; ubi prius et
maxime est ipsum velle. Sine ullo quippe intervallo
temporis praesto est voluntas ipsa, cum volumus; sed hanc
quoque ad bene vivendum desuper accipimus potestatem, cum
praeparatur voluntas a Domino. Secunda quaestio est,
quomodo dictum sit, Poenitet me quod constituerim regem
Saül (I Reg. XV, 11). Tertia, utrum spiritus
immundus qui erat in pythonissa, potuerit agere ut Samuel
a Saüle videretur, et loqueretur cum eo (Ibid.
XXVIII, 7-20). Quarta, de eo quod scriptum
est: Intravit rex David, et sedit ante Dominum (II
Reg. VII, 18). Quinta, de eo quod dixit
Elias: O Domine, testis hujus viduae cum qua ego
inhabito apud ipsam: tu male fecisti occidere filium ejus
(III Reg. XVII, 20). Hoc opus sic incipit:
Gratissimam plane.
|
|