|
Secundinus quidam, non ex eis quos Manichaei electos,
sed ex eis quos auditores vocant, quem ne facie quidem
noveram, scripsit ad me velut amicus, honorifice
objurgans quod oppugnarem litteris illam haeresim, et
admonens ne facerem, atque ad eam potius sectandam
exhortans, cum ejus defensione, et fidei catholicae
reprehensione. Huic respondi; sed quia in ejusdem
opusculi capite non posui quis cui scriberet, non in
epistolis meis, sed in libris habetur. Illic ab exordio
conscripta est etiam ejus epistola. Hujus autem voluminis
mei titulus est, Contra Secundinum manichaeum: quod,
mea sententia, omnibus quae adversus illam pestem scribere
potui, facile praepono. Hic liber sic incipit: Tua in
me benevolentia.
|
|