|
Inter haec Hilarus quidam vir tribunitius, laicus
catholicus, nescio unde adversus Dei ministros, ut fieri
assolet, irritatus, morem qui tunc esse apud Carthaginem
coeperat ut hymni ad altare dicerentur de Psalmorum
libro, sive ante oblationem, sive cum distribueretur
populo quod fuisset oblatum, maledica reprehensione,
ubicumque poterat, lacerabat, asserens fieri non
oportere. Huic respondi, jubentibus fratribus, et
vocatur liber ipse, Contra Hilarum. Hic liber sic
incipit: Qui dicunt mentionem Veteris Testamenti.
|
|