|
Sunt quaedam expositiones quorumdam locorum ex Evangelio
secundum Matthaeum, et aliae similiter secundum Lucam;
in unum librum illae, in alterum istae redactae sunt.
Titulus operis hujus est: Quaestiones Evangeliorum.
Sed quare illa sola de supradictis evangelicis Libris
exposita fuerint, quae his libris meis continentur, et
quae ista sint, prologus meus, adjunctis atque
annumeratis eisdem quaestionibus, ita ut quisque legere
quod voluerit, numeros secutus inveniat, satis indicat.
In primo ergo libro (Quaest. 27), in eo quod
positum est, Dominum seorsum duobus discipulis suam
retulisse passionem (Matth. XX, 17), mendositas
codicis nos fefellit: nam duodecim scriptum est; non,
duobus. In secundo libro volens exponere quomodo duos
patres potuerit habere Joseph, cujus conjux dicta est
virgo Maria; illud quod perhibetur fratrem duxisse
defuncti fratris uxorem, ut ei semen secundum legem
suscitaret (Deut. XXV, 5), ideo dixi esse
infirmum, quoniam qui nasceretur, nomen defuncti Lex eum
jubebat accipere (Quaest. 5): non est verum. Nomen
enim defuncti quod dictum est, ad hoc Lex valere
praecepit, ut ejus filius diceretur; non ut hoc quod ille
vocaretur . Hoc opus sic incipit: Hoc opus non ita
scriptum est.
|
|