|
Liber cujus est titulus, Annotationes in Job, utrum
meus habendus sit, an potius eorum qui eas, sicut
potuerunt vel voluerunt, redegerunt in unum corpus
descriptas de frontibus codicis, non facile dixerim.
Suaves enim paucissimis intelligentibus sunt, qui tamen
necesse est offendantur multa non intelligentes; quia nec
ipsa verba quae exponuntur, ita descripta sunt in multis
locis, ut appareat quid exponatur. Deinde brevitatem
sententiarum tanta secuta est obscuritas, ut eam lector
vix ferre possit, quem necesse est plurima non intellecta
transire. Postremo tam mendosum comperi opus ipsum in
codicibus nostris ut emendare non possem, nec editum a me
dici vellem, nisi quia scio fratres id habere, quorum
studio non potuit denegari. Hic liber sic incipit: Et
opera magna erant ei super terram.
|
|