|
1. Libros de Trinitate, quae Deus est, quindecim
scripsi per aliquot annos. Sed cum eorum duodecimum
nondum perfecissem, et eos diutius tenerem quam possent
sustinere qui vehementer illos habere cupiebant, subtracti
sunt mihi minus emendati quam deberent ac possent, quando
eos edere voluissem. Quod posteaquam comperi, quia et
alia eorum apud nos exemplaria remanserant, statueram eos
jam ipse non edere, sed sic habere ut in alio aliquo
opusculo meo quid mihi de his evenerit dicerem: urgentibus
tamen fratribus, quibus resistere non valui, emendavi eos
quantum emendandos putavi, et complevi, et edidi
adjungens eis a capite epistolam, quam scripsi ad
venerabilem Aurelium episcopum Carthaginensis
Ecclesiae; quo tanquam prologo exposui et quid
accidisset, et quid facere mea cogitatione voluissem, et
quid fratrum charitate compellente fecissem.
2. In quorum libro undecimo cum de corpore visibili
agerem, dixi: Quocirca id amare, alienari est (Cap.
5, n. 9). Quod secundum eum amorem dictum est, quo
aliquid sic amatur, ut eo fruendo existimet beatum se esse
qui hoc amat. Nam non est alienari, in laudem Creatoris
amare speciem corporalem, ut ipso creatore fruens quisque
vere beatus sit. Itemque in eodem, ubi dixi, Nec avem
quadrupedem memini, quia non vidi; sed phantasiam talem
facillime intueor, dum alicui formae volatili, qualem
vidi, adjungo alios duos pedes, quales itidem vidi
(Cap. 10, n. 17), haec dicens non potui recolere
volatilia quadrupedia quae Lex commemorat (Levit.
XI, 20). Neque enim computat in pedibus duo
posteriora crura quibus locustae saliunt, quas dicit
mundas, et ideo discernit ab immundis talibus
volatilibus, quae non saliunt illis cruribus, sicut sunt
scarabaei. Omnia quippe hujusmodi volatilia quadrupedia
vocantur in Lege.
3. In duodecimo (Cap. X, n. 15), velut
expositio verborum Apostoli, ubi ait, Omne peccatum
quodcumque fecerit homo, extra corpus est, non mihi
satisfacit; nec sic puto intelligendum quod dictum est,
Qui autem fornicatur, in corpus proprium peccat (I
Cor. VI, 18), tanquam ille hoc faciat, qui
propter adipiscenda ea quae per corpus sentiuntur, ut in
his finem boni sui ponat, aliquid agit. Hoc enim longe
plura peccata complectitur, quam illa fornicatio quae
concubitu perpetratur illicito, de qua locutum, cum hoc
diceret, Apostolum apparet. Hoc opus, excepta epistola
quae postmodum ad ejus caput adjuncta est, sic incipit:
Lecturus haec quae de Trinitate disserimus.
|
|