|
Per eosdem annos quibus paulatim libros de Trisitate
dictabam, scripsi et alios labore continuo, interponens
eos illorum temporibus, in quibus sunt libri quatuor de
Consensu Evangelistarum, propter eos qui tanquam
dissentientibus calumniantur: quorum primus liber adversus
illos conscriptus est, qui tanquam maxime sapientem
Christum vel honorant vel honorare se fingunt; et ideo
nolunt Evangelio credere; quia non ab ipso illa
conscripta sunt, sed ab ejus discipulis, quos existimant
ei divinitatem, qua crederetur Deus, errore tribuisse.
In quo libro quod dixi, Ex Abraham coepisse gentem
Hebraeorum (Cap. 14, n. 21); est quidem et hoc
credibile, ut Hebraei, velut Abrahaei, dicti esse
videantur: sed ex illo verius intelliguntur appellati,
qui vocabatur Heber, tanquam Heberaei , de qua re in
libro sexto decimo de Civitate Dei, satis disserui
(Cap. 11). In secundo, cum agerem de duobus
patribus Joseph, ab altero dixi genitum, ab altero
adoptatum (Cap. 3, n. 5). Sed dicendum fuit,
alteri adoptatum. Defuncto enim, quod magis credendum
est, secundum Legem fuerat adoptatus; quoniam qui eum
genuit, ejus matrem, fratris defuncti conjugem duxerat.
Item ubi dixi, Lucas vero ad ipsum David per Nathan
ascendit, per quem prophetam Deus peccatum illius
expiavit (Cap. 4, n. 12); per cujus nominis
prophetam, dicere debui, ne putaretur idem fuisse homo,
cum alter fuerit, quamvis et ipse hoc vocaretur. Hoc
opus sic incipit: Inter omnes divinas auctoritates.
|
|