|
Contra Donatistas, auctoritate beatissimi episcopi et
martyris Cypriani se defendere molientes, septem libros
de Baptismo scripsi; in quibus docui nihil sic valere ad
refellendos Donatistas, et ad eorum prorsus ora
claudenda, ne adversus Catholicam suum schisma
defendant, quomodo litteras factumque Cypriani.
Ubicumque autem in his libris commemoravi (Lib. 1,
c. 17; lib. 3, c. 18; et lib. 4, cc. 3,
4), Ecclesiam non habentem maculam aut rugam (Eph.
V, 27); non sic accipiendum est quasi jam sit, sed
quae praeparatur ut sit, quando apparebit etiam gloriosa.
Nunc enim propter quasdam ignorantias et infirmitates
membrorum suorum, habet unde quotidie tota dicat:
Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12). In
quarto libro cum dicerem vicem Baptismi posse habere
passionem (Cap. 22, n. 29), non satis idoneum
posui illius latronis exemplum, qui utrum non fuerit
baptizatus, incertum est. In libro septimo, de vasis
aureis et argenteis in domo magna constitutis (Cap.
51, n. 99), sensum Cypriani secutus sum, qui haec
accepit in bonis; in malis autem lignea et fictilia
(Cypr. Epist. 51, ad Maximum, etc.): ad illa
referens quod dictum est, Alia quidem in honorem; ad
haec autem quod dictum est, Alia vero in contumeliam
(II Tim. II, 20). Sed magis approbo quod apud
Tychonium postea reperi vel adverti, in utrisque
intelligendum quaedam in honorem, non sola scilicet aurea
et argentea; et rursus in utrisque quaedam in
contumeliam, non utique sola lignea et fictilia. Hoc
opus sic incipit: In eis libris quos adversus Epistolam
Parmeniani.
|
|