|
Libri duo, quorum est titulus, Ad Inquisitiones
Januarii, multa de Sacramentis continent disputata,
sive quae universaliter, sive quae partiliter, id est non
peraeque in omnibus locis observat Ecclesia: nec tamen
commemorari omnia potuerunt; sed satis ad inquisita
responsum est. Quorum librorum prior, epistola est;
habet quippe in capite, quis, ad quem scribat: sed ideo
inter libros annumeratur hoc opus, quoniam sequens qui
nomina nostra non habet, multo est prolixior, et in eo
multo plura tractantur. In primo igitur quod de manna
dixi, Quia unicuique secundum propriam voluntatem in ore
sapiebat (Cap. 3, n. 4), non mihi occurrit unde
possit probari, nisi ex libro Sapientiae (Sap.
XVI, 20), quem Judaei non recipiunt in
auctoritatem canonicam; quod tamen fidelibus potuit
provenire, non illis adversus Deum murmuratoribus, qui
profecto alias escas non desiderarent, si hoc eis saperet
manna quod vellent. Hoc opus sic incipit: Ad ea quae me
interrogasti.
|
|