|
Ut de Opere Monachorum librum scriberem, illa
necessitas compulit, quod cum apud Carthaginem monasteria
esse coepissent, alii se suis manibus transigebant,
obtemperantes Apostolo; alii vero ita ex oblationibus
religiosorum vivere volebant, ut nihil operantes unde
necessaria vel haberent vel supplerent, se potius implere
praeceptum evangelicum existimarent atque jactarent, ubi
Dominus ait: Respicite volatilia coeli et lilia agri
(Matth. VI, 26). Unde etiam inter laicos
inferioris propositi, sed tamen studio ferventes,
existere coeperant tumultuosa certamina, quibus Ecclesia
turbaretur, aliis hoc, aliis aliud defendentibus. Huc
accedebat quod criniti erant quidam eorum, qui operandum
non esse dicebant. Unde contentiones, hinc
reprehendentium, inde quasi purgantium , pro partium
studiis augebantur. Propter haec venerabilis senex
Aurelius, Ecclesiae ipsius civitatis episcopus, ut hinc
aliquid scriberem jussit; et feci. Hic liber sic
incipit: Jussioni tuae, sancte frater Aureli.
|
|