|
1. Joviniani haeresis sacrarum virginum meritum aequando
pudicitiae conjugali tantum valuit in urbe Roma, ut
nonnullas etiam sanctimoniales de quarum pudicitia suspicio
nulla praecesserat, dejecisse in nuptias diceretur, hoc
maxime argumento cum eas urgeret dicens: Tu ergo melior
quam Sara, melior quam Susanna, sive Anna? et
caeteras commemorando testimonio sanctae Scripturae
commendatissimas feminas, quibus se illae meliores, vel
etiam pares cogitare non possent. Hoc modo etiam virorum
sanctorum sanctum caelibatum, commemoratione patrum
conjugatorum et comparatione, frangebat. Huic monstro
sancta Ecclesia quae ibi est, fidelissime ac fortissime
restitit. Remanserant autem istae disputationes ejus in
quorumdam sermunculis ac susurris, quas palam suadere
nullus audebat. Sed etiam occulte venenis repentibus,
facultate quam donabat Dominus, occurrendum fuit: maxime
quoniam jactabatur Joviniano responderi non potuisse cum
laude , sed cum vituperatione nuptiarum. Propter hoc
librum edidi, cujus inscriptio est, de Bono Conjugali.
Ubi de propagatione filiorum prius quam homines mortem
peccando mererentur, quoniam concubitus mortalium corporum
res videtur, quaestio magna dilata est: sed in aliis
postea litteris nostris, satis quantum arbitror,
explicatur.
2. Dixi etiam quodam loco: Quod enim est cibus ad
salutem hominis, hoc est concubitus ad salutem generis;
et utrumque non est sine delectatione carnali, quae tamen
modificata, et temperantia refrenante in usum naturalem
redacta, libido esse non potest (Cap. 16, n.
18). Quod ideo dictum est, quoniam libido non est
bonus et rectus usus libidinis . Sicut enim malum est
male uti bonis, ita bonum est bene uti malis: de qua re
alias, maxime contra novos haereticos Pelagianos,
diligentius disputavi. De Abraham quod dixi, Ex hac
obedientia pater ille Abraham, qui sine uxore non fuit,
esse sine unico filio et a se occiso paratus fuit (Cap.
23, n. 31), non satis approbo. Magis enim
filium, si esset occisus, resuscitatione sibi mox fuisse
reddendum, credidisse credendus est, sicut in Epistola
legitur quae est ad Hebraeos (Hebr. XI, 19).
Hic liber sic incipit: Quoniam unusquisque homo, humani
generis pars est.
|
|