|
1. Per idem tempus de Genesi libros duodecim scripsi ab
exordio, donec de paradiso dimissus est Adam et flammea
romphaea posita est custodire viam ligni vitae. Cum autem
ad hoc usque undecim libri peracti essent, duodecimum
addidi, in quo diligentius de paradiso disputatum est.
Titulus eorum librorum inscribitur, de Genesi ad
litteram: id est, non secundum allegoricas
significationes, sed secundum rerum gestarum
proprietatem. In quo opere plura quaesita quam inventa
sunt: et eorum quae inventa sunt, pauciora firmata;
caetera vero ita posita, velut adhuc requirenda sint.
Hos sane libros posterius coepi, sed prius terminavi quam
de Trinitate: ideo eos nunc ordine, quo coepi recolui.
2. In quinto libro (Cap. 19, n. 38), et
ubicumque in eis libris posui, De semine cui repromissum
est, quod dispositum sit per Angelos in manu mediatoris
(Galat. III, 19); non sic habet Apostolus,
sicut veriores codices post inspexi, maxime graecos. De
Lege enim dictum est, quod tanquam de semine dictum multi
latini codices habent per interpretantis errorem. In
sexto libro quod dixi, Adam imaginem Dei, secundum quam
factus est, perdidisse peccato (Cap. 27, n.
28), non sic accipiendum est, tanquam in eo nulla
remanserit, sed quod tam deformis, ut reformatione opus
haberet. In duodecimo de inferis (Cap. 33, n.
62), magis mihi videor docere debuisse, quod sub
terris sint, quam rationem reddere cur sub terris esse
credantur, sive dicantur, quasi non ita sit. Hoc opus
sic incipit: Omnis divina Scriptura bipartita est.
|
|