|
Antequam finirem libros de Trinitate, et libros de
Genesi ad litteram, irruit causa respondendi Litteris
Petiliani donatistae, quas adversus Catholicam
scripsit, quam differre non potui. Et scripsi in hanc
rem tria volumina, quorum primo primae parti Epistolae
ipsius, quam scripsit ad suos, quia non tota in nostras
manus venerat, sed prior parva pars ejus, quanta potui
celeritate et veritate respondi. Etiam ipsa Epistola est
ad nostros, sed ideo inter libros habetur, quia caeteri
duo in eadem causa libri sunt. Postea quippe invenimus
totam, eique tanta diligentia respondi, quanta Fausto
manichaeo; verba scilicet ejus sub ipsius nomine prius
ponens particulatim, et sub meo per singula responsionem
meam. Sed prius quod scripseram, antequam totam
reperiremus, pervenit ad Petilianum: et iratus
respondere conatus est, in me potius dicens quidquid eum
libuit , in causa vero omnino deficiens: quod cum posset
collatis utriusque nostrum scriptis facillime adverti,
tamen propter tardiores hoc ipse respondendo demonstrare
curavi; sic est additus eidem nostro operi liber tertius.
Hoc opus in primo libro sic incipit: Nosti nos saepe
voluisse. In secundo autem sic: Primis partibus
Epistolae Petiliani. In tertio autem sic: Legi,
Petiliane, litteras tuas.
|
|