|
Grammaticus etiam quidam donatista Cresconius, cum
invenisset epistolam meam, qua primas partes, quae in
manus nostras tunc venerant Epistolae Petiliani
redargui, putavit mihi esse respondendum, et hoc ipsum
scripsit ad me. Cui operi ejus libris quatuor respondi,
ita sane ut tribus peragerem quod universa responsio
flagitabat. Sed cum viderem de sola Maximianensium
causa, quos suos schismaticos damnaverunt , et eorum
aliquos rursus in suis honoribus receperunt, Baptismumque
ab eis extra suam communionem datum non repetiverunt,
responderi posse ad cuncta quae scripsit; etiam quartum
librum addidi, in quo idipsum, quantum potui, diligenter
atque evidenter ostendi. Hos autem quatuor libros quando
scripsi, jam contra Donatistas leges dederat Honorius
imperator. Hoc opus sic incipit: Quando ad te,
Cresconi, mea scripta pervenire possent ignorans.
|
|