|
Post haec, ut ad Donatistas pervenirent contra eorum
errorem et pro catholica veritate necessaria documenta
curavi, sive de ecclesiasticis, sive de publicis
Gestis, sive de Scripturis canonicis. Et primo ad
illos eadem promissa direxi, ut ipsi ea, si fieri
posset, exposcerent. Quae cum venissent in eorum
quorumdam manus, nescio quis exstitit qui suo nomine
tacito contra haec scriberet, ita se confitens
donatistam, tanquam hoc vocaretur. Cui ego respondens,
alium librum scripsi. Illa vero documenta quae
promiseram, eidem libello quo eadem promiseram junxi, et
ex utroque unum esse volui; eumque sic edidi, ut in
parietibus basilicae quae Donatistarum fuerat, prius
propositus legeretur, cujus titulus est: Probationum et
Testimoniorum contra Donatistas. In quo libro
absolutionem Felicis Aptungensis ordinatoris
Caeciliani, non hoc ordine posuimus quo postea nobis
claruit, Consulibus diligenter inspectis, sed tanquam
post Caecilianum fuerit absolutus, cum ante sit factum.
Illud etiam quod commemorato Judae apostoli testimonio,
ubi ait: Ii sunt qui segregant semetipsos, animales,
spiritum non habentes (Judae 19), adjunxi etiam
dicens: De quibus et Paulus apostolus dicit:
|
“Animalis autem homo non
percipit ea quae sunt spiritus
Dei”
|
|
(I Cor. II, 14); non sunt isti illis
coaequandi, quos omnino ab Ecclesia schisma praecidit.
Istos quippe idem apostolus Paulus parvulos dicit esse in
Christo, quos nondum escam valentes capere, lacte nutrit
tamen (Id. III, 1, 2): illi autem non in filiis
parvulis, sed in mortuis et perditis computandi sunt, ut
si quis eorum correctus Ecclesiae fuerit copulatus, recte
de illo dici possit: Mortuus erat, et revixit;
perierat, et inventus est (Luc. XV, 32). Hic
liber sic incipit: Qui timetis consentire Ecclesiae
catholicae.
|
|