|
Alterius libri quem supra commemoravi, titulum esse
volui, Contra nescio quem Donatistam: ubi similiter de
absolutione ordinatoris Caeciliani verus ordo temporis non
est. Illud etiam quod dixi: Ad multitudinem
zizaniorum, ubi intelliguntur omnes haereses, minus habet
unam necessariam conjunctionem: dicendum enim fuit, Ubi
intelliguntur et omnes haereses; aut, Ubi intelliguntur
etiam omnes haereses. Nunc vero ita dictum est, quasi
praeter Ecclesiam tantummodo sint zizania, non etiam in
Ecclesia, cum ipsa sit regnum Christi, de quo
collecturi sunt Angeli ejus, messis tempore, omnia
scandala (Matth. XIII, 36-42). Unde et
Cyprianus martyr: Etsi videntur, inquit, in Ecclesia
esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut
charitas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia
cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Cypr., Epist.
51, ad Maximum, etc.). Quem sensum etiam nos
alias, et maxime adversus eosdem praesentes Donatistas,
in collatione defendimus. Hic liber sic incipit:
Probationes rerum necessariarum quodam breviculo collectas
promisimus.
|
|