|
Liber de Agone Christiano fratribus in eloquio latino
ineruditis humili sermone conscriptus est, fidei regulam
continens, et praecepta vivendi. In quo illud quod
positum est, Nec eos audiamus, qui carnis resurrectionem
futuram negant, et commemorant quod ait apostolus
Paulus,
|
“caro et sanguis regnum Dei non possidebunt;”
|
|
non intelligentes quod ipse dicit Apostolus,
|
“Oportet
corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc
induere immortalitatem”
|
|
(I Cor. XV, 50, 53);
cum enim hoc factum fuerit, jam non erit caro et sanguis,
sed coeleste corpus (Cap. 32, n. 34): non sic
accipiendum est, quasi carnis non sit futura substantia,
sed carnis et sanguinis nomine ipsam corruptionem carnis et
sanguinis intelligendus est Apostolus nuncupasse; quae
utique in regno illo non erit, ubi caro incorruptibilis
erit. Quamvis et aliter possit intelligi, ut carnem et
sanguinem opera carnis et sanguinis dixisse accipiamus
Apostolum, et eos regnum Dei non possessuros, qui
perseveranter ista dilexerint. Hic liber sic incipit:
Corona victoriae.
|
|