|
Inter haec missae sunt mihi a Carthagine quaestiones
sex, quas proposuit amicus quidam, quem cupiebam fieri
christianum, ut contra Paganos solverentur, praesertim
quia nonnullas earum a Porphyrio philosopho propositas
dixit. Sed non eum esse arbitror Porphyrium Siculum
illum cujus celeberrima est fama. Harum quaestionum
disputationes in unum librum contuli, non prolixum, cujus
est titulus: Sex quaestiones contra Paganos expositae.
Earum autem prima est de resurrectione; secunda, de
tempore christianae religionis; tertia, de sacrificiorum
distinctione; quarta, de eo quod scriptum est, In qua
mensura mensi fueritis, remetietur vobis (Matth.
VII, 2); quinta, de Filio Dei secundum
Salomonem; sexta, de Jona propheta. In quarum secunda
quod dixi, Salus religionis hujus, per quam solam veram
salus vera veraciterque promittitur, nulli unquam defuit,
qui dignus fuit; et cui defuit, dignus non fuit; non ita
dixi tanquam ex meritis suis quisquam dignus fuerit; sed
quemadmodum ait Apostolus: Non ex operibus, sed ex
vocante dictum esse, Major serviet minori (Rom. IX,
12, 13): quam vocationem ad Dei propositum asserit
pertinere. Unde dicit, Non secundum opera nostra, sed
secundum suum propositum et gratiam (II Tim. I,
9). Unde item dicit: Scimus quia diligentibus Deum,
omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum
vocati sunt sancti (Rom. VIII, 28). De qua
vocatione ait: Ut dignos vos habeat vocatione sua sancta
(II Thess. I, 11). Hic liber post epistolam,
quae postmodum a capite addita est (Epist. 102, ad
Deogratias), sic incipit: Movet quosdam, et
requirunt.
|
|