|
Venit etiam necessitas, quae me cogeret adversus novam
Pelagianam haeresim scribere; contra quam prius, cum
opus erat, non scriptis, sed sermonibus et
collocutionibus agebamus, ut quisque nostrum poterat aut
debebat. Missis ergo mihi a Carthagine quaestionibus
eorum quas rescribendo dissolverem , scripsi primum libros
tres, quorum titulus est, de Peccatorum Meritis et
Remissione: ubi maxime disputatur de baptismate
parvulorum propter originale peccatum: et de gratia Dei
qua justificamur, hoc est, justi efficimur; quamvis in
hac vita nemo ita servet mandata justitiae, ut non sit ei
necessarium pro suis peccatis orando dicere: Dimitte
nobis debita nostra (Matth. VI, 12). Contra quae
omnia sentientes illi novam haeresim condiderunt. In his
autem libris tacenda adhuc arbitratus sum nomina eorum,
sic eos facilius posse corrigi sperans: imo etiam in
tertio libro, quae est epistola, sed in libris habita
propter duos quibus eam connectendam putavi, Pelagii
ipsius nomen non sine aliqua laude posui (Cap. 3, n.
5); quia vita ejus a multis praedicabatur: et ejus illa
redargui, quae in suis scriptis non ex persona sua
posuit, sed quid ab aliis diceretur exposuit; quae tamen
postea jam haereticus pertinacissima animositate defendit.
Coelestius vero discipulus ejus jam propter tales
assertiones apud Carthaginem in episcopali judicio, ubi
ego non interfui, excommunicationem meruerat. In secundo
libro, quodam loco, Hoc quibusdam, inquam, in fine
largietur, ut mortem repentina commutatione non sentiant
(Cap. 31, n. 50), servans locum diligentiori de
hac re inquisitioni. Aut enim non morientur; aut de vita
ista in mortem, et de morte in aeternam vitam celerrima
commutatione tanquam in ictu oculi transeundo mortem non
sentient. Hoc opus sic incipit: Quamvis in mediis et
magnis curarum aestibus.
|
|