|
Eo ipso tempore quo contra Donatistas vehementer
exercebamur, et contra Pelagianos exerceri jam
coeperamus, amicus quidam mihi misit quinque a Carthagine
quaestiones, et rogavit ut eas illi scribendo exponerem;
quae sunt: Quid sibi velit vox illa Domini, Deus
meus, Deus meus, utquid me dereliquisti? (Psal.
XXI, 1; Matth. XXVII, 46.) Et quid sit
quod ait Apostolus, Ut in charitate radicati et
fundati, praevaleatis comprehendere cum omnibus sanctis,
quae sit latitudo, et longitudo, et altitudo, et
profundum (Ephes. III, 17, 18). Et quae sint
quinque virgines stultae, quaeve sapientes (Matth.
XXV, 1-12). Et quae sint tenebrae exteriores
(Id. XXII, 13). Et quomodo intelligendum sit,
Verbum caro factum est (Joan. I, 14). Ego autem
intuens supra dictam haeresim novam inimicam gratiae Dei,
sextam mihi proposui quaestionem de Gratia Testamenti
Novi. De qua disputans, interposita expositione psalmi
vigesimi primi, in cujus capite scriptum est quod Dominus
exclamavit in cruce, quod ille amicus in primis mihi
proposuit exponendum; omnia illa quinque dissolvi
(Epist. 140, ad Honoratum): non hoc ordine quo
erant proposita; sed sicut mihi disserenti de gratia Novi
Testamenti, tanquam suis locis congruenter occurrere
potuerunt. Hic liber sic incipit: Quinque mihi
proposuisti tractandas quaestiones.
|
|