|
Ad quem scripseram tres libros, quorum titulus est de
Peccatorum Meritis et Remissione, ubi diligenter
disputatur etiam de baptismo parvulorum, rescripsit mihi
se fuisse permotum quod dixerim fieri posse ut sit homo
sine peccato, si voluntas ejus non desit, ope adjuvante
divina; quamvis nemo tam perfectae justitiae in hac vita
vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaesivit enim
quomodo dixerim posse fieri, cujus rei desit exemplum.
Propter hanc ejus inquisitionem scripsi librum cujus est
titulus, de Spiritu et Littera, pertractans apostolicam
sententiam ubi ait: Littera occidit, Spiritus autem
vivificat (II Cor. III, 6). In quo libro,
quantum Deus adjuvit, acriter disputavi contra inimicos
gratiae Dei, qua justificatur impius. Cum autem agerem
de observationibus Judaeorum, a quibusdam escis secundum
veterem legem abstinentium, dixi: Quarumdam escarum
cerimoniae (Cap. 21, n. 36), quod nomen non est
in usu Litterarum sanctarum : ideo tamen mihi congruens
visum est, quod a carendo appellatas cerimonias, quasi
carimonias memoria tenebam, eo quod observantes careant
his rebus a quibus se abstinent. Quod si est origo alia
hujus nominis, quae abhorret a vera religione, secundum
hanc ego non sum locutus, sed secundum istam quam supra
memoravi. Hic liber sic incipit: Lectis opusculis quae
ad te nuper elaboravi, fili charissime Marcelline.
|
|