|
Interea missa sunt mihi a quibusdam fratribus laicis
quidem, sed divinorum eloquiorum studiosis, scripta
nonnulla, quae ita distinguerent a bonis operibus
christianam fidem, ut sine hac non posse, sine illis
autem posse perveniri suaderetur ad aeternam vitam.
Quibus respondens librum scripsi, cujus nomen est, de
Fide et Operibus. In quo disputavi non solum
quemadmodum vivere debeant gratia Christi regenerati,
verum etiam quales ad lavacrum regenerationis admitti.
Hic liber sic incipit: Quibusdam videtur.
|
|