|
Posteaquam facta est cum Donatistis nostra collatio,
breviter commemoravi quae gesta sint, litterisque
comprehendi secundum tres dies quibus cum eis contulimus:
idque opus utile existimavi, quo quisque commonitus, vel
sciat sine labore quid actum sit, vel consultis numeris,
quos rebus singulis annotavi, legat in eisdem Gestis ad
locum quodcumque voluerit; quoniam fatigant illa nimia
prolixitate lectorem. Hujus autem operis titulus est,
Breviculus Collationis. Hoc opus sic incipit: Cum
catholici episcopi et partis Donati.
|
|