CAPUT IV. De Doctrina Christiana, libri quatuor.

1. Libros de Doctrina Christiana, cum imperfectos comperissem, perficere malui quam eis sic relictis ad alia retractanda transire. Complevi ergo tertium qui scriptus fuerat usque ad eum locum (Cap. 25, n. 36) ubi commemoratum est ex Evangelio testimonium de muliere, quae abscondit fermentum in tribus mensuris farinae donec fermentaretur totum (Luc. XIII, 21). Addidi etiam novissimum librum, et quatuor libris opus illud implevi; quorum primi tres adjuvant ut Scripturae intelligantur, quartus autem quomodo quae intelligimus proferenda sint.

2. In secundo sane libro de auctore libri, quem plures vocant Sapientiam Salomonis, quod etiam ipsum sicut Ecclesiasticum Jesus Sirach scripserit, non ita constare sicut a me dictum est (Cap. 8, n. 13), postea didici, et omnino probabilius comperi non esse hunc ejus libri auctorem. Ubi autem dixi, His quadraginta quatuor libris Testamenti Veteris terminatur auctoritas; ex consuetudine qua jam loquitur Ecclesia, Vetus Testamentum, appellavi: Apostolus autem non videtur appellare Vetus Testamentum, nisi quod datum estin monte Sina (Galat. IV, 24). Et in eo quod dixi, De temporum historia sanctum Ambrosium solvisse quaestionem (Cap. 28, n. 43), tanquam coaetanei fuerint Plato et Jeremias; me fefellit memoria. Nam quid ille de hac re episcopus dixerit, in libro ejus legitur, quem de sacramentis, sive de philosophia scripsit. Hoc opus sic incipit: Sunt praecepta quaedam.