|
Librum etiam scripsi grandem, satis, quantum existimo,
diligenter ad ipsos Donatistas, post collationem quam cum
episcopis eorum habuimus, ne ab eis seducerentur
ulterius. Ubi respondi etiam quibusdam vanitatibus
eorum, quae ad nos pervenire potuerunt, quas victi, ubi
poterant et quomodo poterant, jactitabant; praeter illa
quae dixi de Gestis collationis, unde quid actum sit
breviter nosceretur. Multo autem brevius id egi in quadam
ad eosdem rursus epistola. Sed quia in concilio Numidiae
omnibus qui ibi eramus hoc fieri placuit, non est in
epistolis meis . Sic quippe incipit: Sylvanus senex,
Valentinus, Innocentius, Maximinus, Optatus,
Augustinus, Donatus, et caeteri episcopi de concilio
Zertensi ad Donatistas. Hic liber sic incipit: Quid
adhuc Donatistae, seducimini?
|
|