|
De Videndo Deo scripsi librum (Epist. 147, ad
Paulinam), ubi de spirituali corpore quod erit in
resurrectione sanctorum inquisitionem diligentiorem
distuli, utrum vel quomodo Deus, qui spiritus est,
etiam per corpus tale videatur; sed eam postea quaestionem
sane difficillimam in novissimo, id est in vigesimo et
secundo libro de Civitate Dei (Cap. 29, n. 1,
sqq.), satis, quantum arbitror, explicavi. Inveni
etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber est,
quoddam commonitorium a me factum de hac re ad episcopum
Siccensem Fortunatianum; quod in opusculorum meorum
indiculo nec inter libros, nec inter epistolas est notatum
. Hic liber sic incipit: Memor debiti. Illud autem:
Sicut praesens rogavi.
|
|