|
Venit etiam tunc in manus meas quidam Pelagii liber, ubi
hominis naturam contra Dei gratiam qua justificatur
impius, et qua christiani sumus, quanta potuit
argumentatione defendit. Librum ergo quo huic respondi,
defendens gratiam, non contra naturam, sed per quam
natura liberatur et regitur, de Natura et Gratia
nuncupavi. In quo verba quaedam quae velut Xysti Romani
episcopi et martyris Pelagius posuit, ita defendi tanquam
revera ejusdem Xysti essent; id enim putaveram: sed
postea legi Sexti philosophi esse, non Xysti christiani
. Hic liber sic incipit Librum quem misistis.
|
|