|
1. Interea Roma Gothorum irruptione, agentium sub
rege Alarico, atque impetu magnae cladis eversa est;
cujus eversionem deorum falsorum multorumque cultores,
quos usitato nomine Paganos vocamus, in christianam
religionem referre conantes, solito acerbius et amarius
Deum verum blasphemare coeperunt. Unde ego exardescens
zelo domus Dei, adversus eorum blasphemias vel errores
libros de Civitate Dei scribere institui. Quod opus per
aliquot annos me tenuit, eo quod alia multa
intercurrebant, quae differre non oporteret, et me prius
ad solvendum occupabant. Hoc autem de Civitate Dei
grande opus tandem viginti duobus libris est terminatum.
Quorum quinque primi eos refellunt, qui res humanas ita
prosperari volunt, ut ad hoc multorum deorum cultum quos
Pagani colere consueverunt, necessarium esse
arbitrentur; et quia prohibetur, mala ista exoriri atque
abundare contendunt. Sequentes autem quinque adversus eos
loquuntur, qui fatentur haec mala nec defuisse unquam,
nec defutura mortalibus, et ea nunc magna, nunc parva,
locis, temporibus, personisque variari: sed deorum
multorum cultum, quo eis sacrificatur, propter vitam post
mortem futuram esse utilem disputant. His ergo decem
libris duae istae vanae opiniones christianae religioni
adversariae refelluntur.
2. Sed ne quisquam nos aliena tantum redarguisse, non
autem nostra asseruisse reprehenderet; id agit pars altera
operis hujus, quae libris duodecim continetur. Quanquam
ubi opus est, et in prioribus decem quae nostra sunt
asseramus, et in duodecim posterioribus redarguamus
adversa. Duodecim ergo librorum sequentium primi quatuor
continent exortum duarum civitatum, quarum est una Dei,
altera hujus mundi. Secundi quatuor, excursum earum sive
procursum. Tertii vero, qui et postremi, debitos
fines. Ita omnes viginti et duo libri cum sint de utraque
civitate conscripti, titulum tamen a meliore acceperunt,
ut de Civitate Dei potius vocarentur. In quorum decimo
libro non debuit pro miraculo poni in Abrahae sacrificio,
flammam coelitus factam inter divisas victimas cucurrisse
(Cap. 8); quoniam hoc illi in visione monstratum
est. In septimo decimo libro, quod dictum est de
Samuele, Non erat de filiis Aaron (Cap. 5, n.
2); dicendum potius fuit, Non erat filius sacerdotis.
Filios quippe sacerdotum defunctis sacerdotibus succedere
magis legitimi moris fuit: nam in filiis Aaron reperitur
pater Samuelis ; sed sacerdos non fuit, nec ita in
filiis ut eum ipse genuerit Aaron, sed sicut omnes illius
populi dicuntur filii Israel. Hoc opus sic incipit:
Gloriosissimam civitatem Dei.
|
|