|
Scripsi etiam duos libros (Epistt. 166, 167) ad
Hieronymum presbyterum sedentem in Bethlehem: unum de
Origine Animae hominis: alterum de Sententia Jacobi
apostoli, ubi ait, Quicumque totam legem servaverit,
offendat autem in uno, factus est omnium reus (Jacobi
II, 10); de utroque consulens eum. Sed in illo
priore quaestionem quam proposui ipse non solvi; in
posteriore autem quid mihi de illa solvenda videretur ipse
non tacui: sed utrum hoc approbaret etiam ille,
consului. Rescripsit autem laudans eamdem consultationem
meam; sibi tamen ad respondendum otium non esse
respondit. Ego vero quousque esset in corpore, hos
libros edere nolui, ne forte responderet aliquando, et
cum ipsa responsione ejus potius ederentur. Illo autem
defuncto ad hoc edidi priorem, ut qui legit admoneatur aut
non quaerere omnino quomodo detur anima nascentibus, aut
certe de re obscurissima eam solutionem quaestionis hujus
admittere, quae contraria non sit apertissimis rebus,
quas de originali peccato fides catholica novit in
parvulis, nisi regenerentur in Christo, sine dubitatione
damnandis: posteriorem vero, ad hoc ut quaestionis de qua
ibi agitur, etiam quae nobis visa est solutio ipsa
noscatur. Hoc opus sic incipit: Deum nostrum qui nos
vocavit.
|
|