|
Aliquanto post collationem quam cum haereticis Donatistis
habuimus, orta est nobis necessitas pergendi in
Mauritaniam Caesariensem. Ibi apud ipsam Caesaream
Emeritum Donatistarum episcopum vidimus, unum scilicet
eorum septem quos pro suae causae defensione delegerant,
et qui in eadem causa maxime laboraverat. Quae cum illo
egerimus praesentibus episcopis ejusdem provinciae, et
plebe Caesariensis Ecclesiae, in qua civitate et civis
et memoratorum haereticorum episcopus fuit, ecclesiastica
Gesta testantur, quae in meis habentur opusculis. Ubi
non inveniens quid responderet, totum sermonem meum quem
de solis Maximianistis in auribus ejus et omnium qui
aderant explicavi, tanquam mutus audivit. Hic liber vel
haec Gesta sic incipiunt: Gloriosissimis imperatoribus
Honorio duodecimum et Theodosio octavum consulibus .
|
|