|
Scripsi duos libros ad illustrem virum comitem Valerium,
cum audissem Pelagianos ei nescio quid scripsisse de
nobis, quod scilicet nuptias damnaremus, asserendo
originale peccatum: quorum librorum titulus est, de
Nuptiis et Concupiscentia. Bonitatem quippe defendimus
nuptiarum, ne putaretur earum esse vitium concupiscentia
carnis, et lex in membris repugnans legi mentis, quo malo
libidinis bene utitur ad filios procreandos pudicitia
conjugalis. Ut autem duo libri essent, primus venit in
Juliani pelagiani manus, et scripsit adversus eum libros
quatuor, ex quibus quidam nonnulla decerpsit, et comiti
Valerio misit, ille vero ad nos. Quae cum accepissem,
alio libro ad eadem ipsa respondi. Hujus operis primus
liber sic incipit: Haeretici novi, dilectissime fili
Valeri. Secundus autem sic: Inter militiae tuae
curas.
|
|