|
Septem libros de septem libris divinarum Scripturarum,
id est Moysi quinque, et uno Jesu Nave, et altero
Judicum, feci, notatis locutionibus singulorum quae
minus usitatae sunt linguae nostrae: quas parum advertendo
sensum quaerunt, qui legunt, divinorum eloquiorum, cum
sit locutionis genus, et nonnunquam exsculpunt aliquid
quod a veritate quidem non abhorreat; non tamen id
sensisse auctor a quo hoc scriptum est invenitur, sed
genere locutionis hoc dixisse credibilius apparet. Multa
autem in Scripturis sanctis obscura, cognito locutionis
genere dilucescunt. Propter quod cognoscenda sunt eadem
genera locutionum ubi sententiae patent; ut etiam ubi
latent, cognitio ipsa succurrat, easque intentioni
legentis aperiat. Hujus operis titulus est, Locutiones
de Genesi; atque ita de singulis libris. Quod autem in
libro primo posui (Num. XVIII) scriptum esse, Et
fecit Noe omnia verba quaecumque praecepit illi Dominus,
sic fecit (Gen. VI, 22), eamque locutionem dixi
esse similem ei quod in conditione creaturae: posteaquam
dicitur, Et sic est factum, additur, et fecit Deus
(Id. I); non omni modo simile hoc eidem mihi
videtur. Denique ibi etiam sensus latet; hic sola
locutio est. Hoc opus sic incipit: Locutiones
Scripturarum.
|
|