|
1. Eodem tempore scripsi etiam libros Quaestionum de
Libris eisdem divinis septem, quos ideo appellare sic
volui, quia ea quae ibi disputantur, magis quaerenda
proposui, quam quaesita dissolvi; quamvis multo plura in
eis mihi videantur ita pertractata, ut possint etiam
soluta et exposita non immerito judicari. Regnorum quoque
libros eodem modo jam considerare coeperamus; sed non
multum progressi, in alia quae magis urgebant animum
intendimus. In primo autem libro, ubi agitur de virgis
variatis quas ponebat Jacob in aqua, ut in conceptu
positae oves eas viderent cum biberent, et varios fetus
parerent (Quaest. 93); non bene a nobis exposita est
causa cur iterum concipientibus non ponebat, id est, cum
alios fetus conciperent, sed in priore conceptu. Nam
quaestionis alterius expositio (Quaest. 95), ubi
quaeritur cur dixerit socero suo Jacob, Et decepisti
mercedem meam decem agnabus (Gen. XXXI, 41),
satis veraciter enodata, demonstrat istam, sicut solvi
debuit, non solutam.
2. In tertio quoque libro, ubi de summo agitur
sacerdote, quomodo creabat filios, cum haberet
necessitatem bis in die ingredi in sancta sanctorum, ubi
erat altare incensi, ad offerendum incensum mane et
vespera (Exod. XXX, 7, 8), quo non posset,
sicut Lex dicit, immundus intrare; et eadem Lex dicat,
immundum fieri hominem etiam ex concubitu conjugali, quem
jubet quidem lavari aqua, sed et lotum dicit immundum esse
usque ad vesperam (Lev. XV, 16); unde dixi,
Consequens fuisse ut aut continens esset, aut diebus
aliquibus intermitteretur incensum (Quaest. 82): non
vidi non fuisse consequens. Potest enim sic intelligi
quod scriptum est, Immundus erit usque ad vesperam, ut
per ipsam vesperam jam non esset immundus, sed usque ad
ipsam, ut vespertino jam tempore incensum mundus
offerret, cum propter creandos filios post matutinum
incensum mixtus esset uxori. Itemque ubi quaesitum est
quomodo prohibitus esset super funus patris sacerdos summus
intrare (Levit. XXI, 11), cum eum fieri
sacerdotem (quando unus erat), nisi post mortem
sacerdotis patris non oporteret; dixi, Propter hoc
necesse fuisse, nondum sepulto patre statim post ejus
mortem, filium ejus constitui, qui succederet patri;
propter etiam continuationis incensum, quod bis in die
necesse erat offerri (Quaest. 83); qui sacerdos
super mortem nondum sepulti patris prohibetur intrare.
Sed parum attendi, potuisse hoc praecipi magis propter
illos qui futuri fuerant summi sacerdotes, non patribus
summis sacerdotibus succedentes, sed tamen ex filiis, id
est ex posteris Aaron, si forte summus sacerdos, aut
filios non haberet, aut ita reprobos haberet ut nullus
eorum patri deberet succedere: sicut Samuel summo
sacerdoti Heli successit (I Reg. I); cum sacerdotis
filius ipse non esset, sed tamen ex filiis, hoc est, ex
posteris esset Aaron .
3. De latrone etiam cui dictum est, Hodie mecum eris
in paradiso (Luc. XXIII, 43), quod non fuerit
visibiliter baptizatus, quasi certum posui (Quaest.
84), cum sit incertum, magisque illum baptizatum
fuisse credendum sit, sicut ego quoque alibi postea
disputavi. Item quod in quinto libro dixi, ubi
commemorantur matres in generationibus evangelicis, non
eas positas nisi cum patribus (Quaest. 46, n. 2),
verum est quidem, sed ad rem de qua agebatur non
pertinet. Agebatur autem de iis qui ducebant fratrum vel
propinquorum conjuges, eorum qui sine filiis defuncti
essent, propter duos patres Joseph, quorum alterum
Matthaeus commemorat, alterum Lucas. De qua quaestione
diligenter in hoc opere disserui, cum retractaremus opus
nostrum contra Faustum manichaeum. Hoc opus sic
incipit: Cum Scripturas sanctas, quae appellantur
Canonicae.
|
|