|
Eodem tempore, quidam Vincentius Victor in Mauritania
Caesariensi invenit apud Hispanum quemdam presbyterum
Petrum, nonnullum opusculum meum, ubi quodam loco de
origine animae hominum singulorum, utrum ex illa una primi
hominis, ac deinde ex parentibus propagentur, an sicut
illi uni sine ulla propagatione singulae singulis dentur,
me nescire confessus sum; verumtamen scire animam non
corpus esse, sed spiritum. Et contra ista mea ad eumdem
Petrum scripsit ille duos libros, quos mihi de Caesarea
Renatus monachus misit. Quibus ego lectis, responsione
mea quatuor reddidi; unum ad Renatum monachum, alterum
ad presbyterum Petrum, et duos ad eumdem Victorem. Sed
ad Petrum, quamvis habeat libri prolixitatem, tamen
epistola est quam nolui a tribus caeteris separari. In
iis autem omnibus, in quibus multa necessaria
disseruntur, defendi de origine animarum, quae singulis
hominibus dantur, cunctationem meam, et multos errores
atque pravitates praesumptionis ejus ostendi. Quem tamen
juvenem non praepropere detestandum, sed adhuc docendum
quanta potui lenitate tractavi, et ab eo rescripta
correctionis ejus accepi. Hujus operis liber ad Renatum
sic incipit: Sinceritatem tuam erga nos. Ad Petrum
autem sic: Domino dilectissimo fratri, et compresbytero
Petro, Duorum vero novissimorum ad Vincentium Victorem
primus sic incipit: Quod mihi ad te scribendum putavi.
|
|