|
Interea liber quidam cujusdam haeretici sive
Marcionistae, sive cujuslibet eorum quorum error opinatur
quod istum mundum non Deus fecerit, nec Deus Legis quae
data est per Moysen, et Prophetarum ad eamdem Legem
pertinentium, verus sit Deus; sed pessimus daemon; cum
apud Carthaginem multis confluentibus et attentissime
audientibus, in platea maritima legeretur, pervenerunt ad
eum fratres studiosissime christiani, eumque mihi
redarguendum sine ulla dilatione miserunt, multum
rogantes, ut nec ego respondere differrem. Refelli eum
libris duobus, quos ideo praenotavi, Contra Adversarium
Legis et Prophetarum, quia codex ipse qui missus est,
nomen non habebat auctoris. Hoc opus sic incipit: Libro
quem misistis, fratres dilectissimi.
|
|