|
Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat
in Africa exsecutor imperialium jussionum contra
Donatistas datarum. Qui cum dedisset litteras ad
Gaudentium Tamugadensem Donatistarum episcopum, unum
illorum septem quos in nostra collatione auctores suae
defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem
catholicam, et dissuadens incendium quo se ac suos cum
ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens
etiam ut si se justos putarent, fugerent potius secundum
praeceptum Domini Christi quam nefandis se ignibus
concremarent; rescripsit ille epistolas duas: unam
brevem, festinante, ut asseruit, perlatore; aliam
prolixam, quasi plenius diligentiusque respondens. Has
mihi supra memoratus tribunus existimavit mittendas, ut
eas potius ipse refellerem; quas ambas uno libro
redargui. Qui cum in ejusdem Gaudentii pervenisset
manus, rescripsit quod ei visum est ad meipsum, nulla
ratione respondens, sed magis se nec respondere, nec
tacere potuisse declarans. Quod cum satis posset
intelligenter legentibus, et nostra atque ipsius dicta
conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto
relinquere quidquid illud fuit. Hinc factum est ut hi
nostri ad illum duo libri essent. Hoc opus sic incipit:
Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus.
|
|