|
1. Confessionum mearum libri tredecim, et de malis et
de bonis meis Deum laudant justum et bonum, atque in eum
excitant humanum intellectum et affectum; interim quod ad
me attinet, hoc in me egerunt cum scriberentur, et agunt
cum leguntur. Quid de illis alii sentiant, ipsi
viderint; multis tamen fratribus eos multum placuisse et
placere scio. A primo usque ad decimum de me scripti
sunt: in tribus caeteris, de Scripturis sanctis, ab eo
quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et
terram, usque ad sabbati requiem (Gen. I, 1; II,
2).
2. In quarto libro, cum de amici morte animi mei
miseriam confiterer, dicens quod anima nostra una
quodammodo facta fuerat ex duabus, et ideo, inquam,
forte mori metuebam, ne totus ille moreretur, quem multum
amaveram (Cap. 6): quae mihi quasi declamatio levis,
quam gravis confessio videtur, quamvis utcumque temperata
sit haec ineptia in eo quod additum est, forte. Et in
libro tertio decimo quod dixi, Firmamentum factum inter
spirituales aquas superiores et corporales inferiores
(Cap. 32); non satis considerate dictum est: res
autem in abdito est valde. Hoc opus sic incipit: Magnus
es, Domine.
|
|