|
Interea libri quatuor Juliani pelagiani, quos supra
commemoravi, venerunt etiam in manus nostras; in quibus
comperi illa quae ex eis decerpserat, qui ea comiti
Valerio miserat, non omnia eo modo quo a Juliano dicta
sunt, ad eumdem comitem scripta, sed nonnulla eorum
aliquantum fuisse mutata. Scripsi ergo sex libros,
adversus illos quatuor; sed meorum duo primi, testimoniis
sanctorum qui fidem catholicam post Apostolos
defenderunt, Juliani impudentiam redarguunt, qui tanquam
Manichaeorum dogma nobis objiciendum putavit, quia ex
Adam trahi dicimus originale peccatum, quod per lavacrum
regenerationis, non solum in majoribus, verum etiam in
parvulis solvitur. Quantum autem ipse Julianus quibusdam
sententiis suis adjuvet Manichaeos, in primi libri mei
parte posteriore monstravi. Caeteri autem nostri quatuor
redduntur illis singulis singuli. Verum in hujus tanti
tamque elaborati operis quinto volumine, ubi commemoravi
deformem maritum conjugi suae, ne deformes pareret,
proponere in concubitu formosam solere picturam (Cap.
14, n. 51); nomen hominis qui hoc facere solebat,
quasi certum posui, cum sit incertum, quia memoria me
fefellit. Hoc autem Soranus auctor medicinae scripsit
regem Cyprium facere solere, sed nomen ejus proprium non
expressit. Hoc opus sic incipit: Contumelias tuas et
verba maledica, Juliane.
|
|