|
Contra manichaeum quemdam nomine Felicem, praesente
populo, in ecclesia biduo disputavi. Hipponem quippe
venerat, eumdem seminaturus errorem; unus enim erat ex
doctoribus eorum, quamvis ineruditus liberalibus
litteris, sed tamen versutior Fortunato. Gesta sunt
ecclesiastica, sed inter meos libros computantur. Duo
ergo libri sunt, inquorum secundo disputatum est de libero
voluntatis arbitrio, sive ad malum operandum, sive ad
bonum: sed de gratia qua vere liberi fiunt, de quibus
scriptum est, Si vos Filius liberaverit, tunc vere
liberi eritis (Joan. VIII, 36), diligentius
disputare, quoniam talis erat cum quo agebamus, nulla
sumus necessitate compulsi. Hoc opus sic incipit:
Honorio Augusto sextum consule, septimo idus decembris.
|
|