SCALA PARADISI LIBER UNUS


ADMONITIO IN LIBRUM SUBSEQUENTEM.

Hoc opusculum circumferebatur etiam inter Bernardi opera, inscriptum Scala claustralium, sive Tractatus de modo orandi; sed nec illius esse Lovanienses censuerunt, et bene quidem. In codice enim Ms. Carthusiae Coloniensis (sicuti in ultima editione Bernardi notatum est) praefixam habet epistolam cum ista epigraphe: Epistola domini Guigonis Carthusiensis ad fratrem Gervasium de Vita contemplativa. Dilecto fratri suo Gervasio Fr. Guigo, delectari in Domino. Amare te ex debito teneor, quia prior me amare incoepisti; et rescribere tibi compellor, quia litteris tuis ad scribendum me prius invitasti. Quaedam ergo quae de spirituali exercitio claustralium excogitaveram, transmittere proposui; ut qui talia experiendo melius, quam ego tractando, didicisti, mearum judex sis cogitationum et corrector. Et merito haec nostri laboris initia tibi primitus offero, ut novellae plantationis primitivos fructus colligas; quoniam de servitute Pharaonis, te delicata solitudine laudabili furto surripiens, in ordinata castrorum acie collocasti, ramum de oleastro artificiose excisum prudenter inserens in oliva. Tum liber incipit: Cum die quadam, etc. Post extrema autem verba illa, pacem in idipsum, sic liber clauditur: Tu ergo frater, mi Gervasi, si quando datum tibi fuerit desuper praedictorum graduum celsitudinem conscendere, memento mei; et ora pro me, cum bene fuerit tibi; ut sic cortina cortinam trahat, et qui audit, dicat, Veni.