CAPUT IX. Quam caute tunc se gerere quisque debeat.

Sed cave tibi, o sponsa; quando absentat se sponsus, non longe abibit; etsi non vides eum, ipse tamen videt te semper, plenus oculis ante et retro; nunquam potes eum latere. Habet etiam circa te nuntios suos spiritus, quasi sagacissimos exploratores; ut videant quomodo absente sponso converseris; et accusant te coram ipso, si aliqua signa lasciviae et scurrilitatis in te deprehenderint. Zelotypus est sponsus iste. Si forte alium amatorem acceperis, si aliis magis placere studueris; statim discedet a te, et aliis adhaerebit adolescentulis. Delicatus est sponsus iste, nobilis et dives est, speciosus forma prae filiis hominum (Psal. XLIV, 3); et ideo non nisi speciosam dignatur habere sponsam. Si viderit in te maculam sive rugam, statim avertet oculos. Nullam enim immunditiam potest sustinere. Esto ergo casta, esto verecunda et humilis; ut sic a sponso tuo merearis frequenter visitari. Timeo ne diutius detinuerit nos sermo iste; sed ad haec compulit me materia fertilis pariter et dulcis; quam ego non protrahebam spontaneus, sed nescio qua ejus dulcedine trahebar invitus.