|
Ut ergo quae diffusius dicta sunt, simul juncta vel unita melius
videantur, praedictorum summam recapitulando colligamus. Sicut in
praedictis exemplis praenotatum est, videri potest quomodo praedicti
gradus cohaereant; et sicut temporaliter, ita et causaliter se
praecedant. Lectio enim quasi fundamentum prima occurrit, et data
materia mittit nos ad meditationem. Meditatio vero quid appetendum sit
diligentius inquirit, et quasi effodiens thesaurum invenit et
ostendit; sed cum per se obtinere non valeat, mittit nos ad
orationem. Oratio se totis viribus erigens ad Dominum, impetrat
thesaurum desiderabilem, contemplationis suavitatem. Haec autem
adveniens praedictorum trium laborem remunerat, dum coelestis rore
dulcedinis animam sitientem inebriat. Lectio ergo est secundum
exterius exercitium; meditatio secundum interiorem intellectum; oratio
secundum desiderium; contemplatio super omnem sensum. Primus gradus
est incipientium. Secundus est proficientium. Tertius est
devotorum. Quartus beatorum.
Hi autem gradus ita concatenati sunt, et vicaria ope sibi invicem
deserviunt, quod praecedentes sine subsequentibus aut parum aut nihil
prosint; sequentes vero sine praecedentibus, aut raro, aut nunquam
haberi possint. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare,
sanctorum gesta et scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam
masticando et ruminando, succum eliciamus, et transglutiendo usque ad
cordis intima transmittamus; ut ex his diligenter consideremus statum
nostrum, et studeamus eorum opera agere, quorum facta cupimus
lectitare? Sed quomodo haec cogitabimus, aut quomodo cavere
poterimus, ne falsa aut inania quaedam meditando, limites a sanctis
patribus constitutos transeamus; nisi prius circa hujusmodi ante ex
lectione aut ex auditu fuerimus instructi? auditus enim quodam modo
pertinet ad lectionem. Unde solemus dicere, non solum libros ipsos
nos legisse, quos nobis ipsis vel aliis legimus, sed etiam illos quos
a magistris audivimus. Item quid prodest homini, si per meditationem
quae agenda sunt videat, nisi orationis auxilio et Dei gratia ad ea
obtinenda convalescat? Omne siquidem datum optimum, et omne donum
perfectum desursum est, descendens a Patre luminum (Jacobi I,
17): sine quo nihil possumus facere; sed ipse in nobis facit
opera, non tamen omnino sine nobis. Cooperatores enim Dei sumus (I
Cor. III, 9), sicut dicit Apostolus. Vult siquidem Deus ut
eum oremus, et ut ei advenienti et praestolanti ad ostium, aperiamus
sinum voluntatis nostrae, et ei consentiamus. Hunc consensum exigebat
a Samaritana, quando dicebat, Voca virum tuum: quasi diceret,
Volo tibi infundere gratiam, tu applica liberum arbitrium. Orationem
exigebat ab ea, cum dicebat, Tu si scires donum Dei, et quis est
qui dicit tibi, Da mihi bibere, forsitan petisses ab eo aquam vivam.
Hoc audito quasi ex lectione mulier instructa, meditata est in corde
suo bonum sibi fore et utile habere hanc aquam. Accensa ergo habendi
desiderio, convertit se ad orationem, dicens, Domine, da mihi hanc
aquam, ut non sitiam amplius, neque veniam huc haurire aquam (Joan.
IV, 16, 10, 15). Ecce auditus verbi Domini, et sequens
super eo meditatio incitaverunt eam ad orandum. Quomodo namque esset
sollicita ad postulandum, nisi prius eam accendisset meditatio? Aut
quid ei praecedens meditatio contulisset, nisi quae appetenda
monstrabat, sequens oratio impetrasset? Ad hoc ergo ut fructuosa sit
meditatio, oportet ut sequatur orationis devotio; cujus quasi effectus
est contemplationis dulcedo.
|
|