CAPUT XI. Quam imperfecti sine se invicem. Contemplantium felicitas.

Ex his possumus colligere, quod lectio sine meditatione arida est, meditatio sine lectione erronea, oratio sine meditatione tepida, meditatio sine oratione infructuosa; oratio cum devotione contemplationis acquisitiva; contemplationis adeptio sine oratione, aut rara, aut miraculosa. Deus enim cujus potentiae non est numerus vel terminus, et cujus misericordia super omnia opera ejus, quandoque ex lapidibus suscitat filios Abrahae, dum duros et nolentes acquiescere cogit ut velint: et ita quasi prodigus, ut vulgo dici solet, bovem cornu trahit, quando non vocatus se infundit. Quod etsi quandoque aliquibus legimus contigisse, ut Paulo et quibusdam aliis; non tamen ideo debemus nos quasi Deum tentando divina praesumere, sed facere quod ad nos pertinet, legere scilicet et meditari in lege Dei; orare ipsum, ut adjuvet infirmitatem nostram, et videat imperfectum nostrum: quod ipse docet nos facere, dicens, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis (Matth. VII, 7). Nunc enim regnum coelorum vim patitur, et violenti rapiunt illud (Id. XI, 12). Ecce ex praesignatis distinctionibus perspici possunt praedictorum graduum proprietates quomodo sibi cohaereant, et quid singuli in nobis efficiant.

Beatus homo cujus animus a caeteris negotiis vacuus, in his quatuor gradibus versari semper desiderat, qui venditis universis quae habuit, emit agrum illum, in quo latet thesaurus desiderabilis (Id. XIII, 44); scilicet vacare et videre quam suavis est Dominus; qui in primo gradu exercitatus, in secundo circumspectus, in tertio devotus, in quarto supra se levatus, per has ascensiones quas in corde suo disposuit, ascendit de virtute in virtutem, donec videat Deum deorum in Sion. Beatus cui in hoc supremo gradu, vel modico tempore conceditur manere; qui vere potest dicere, Ecce sentio gratiam Domini, ecce cum Petro et Joanne gloriam ejus in monte contemplor, ecce cum Jacob plerumque Rachelis amplexibus delector. Sed caveat sibi iste, ne post contemplationem istam, qua elevatus fuerit usque ad coelos, inordinato casu corruat usque ad abyssos: nec post Dei visionem ad lascivos mundi actus et carnis illecebras convertatur. Cum vero mentis humanae acies infirma, veri luminis illustrationem diutius sustinere non poterit, ad aliquem trium graduum, per quos ascenderat, leviter et ordinato descendat; et alternatim modo in uno, modo in altero, secundum modum liberi arbitrii pro ratione loci et temporis demoretur, tanto jam Deo vicinior, quanto a primo gradu remotior. Sed heu fragilis et miserabilis humana conditio! Ecce ductu rationis et Scripturarum testimoniis aperte videmus in his quatuor gradibus bonae vitae perfectionem contineri, et in his spiritualis hominis exercitium debere versari. Sed quis est qui hunc vivendi tramitem teneat? Quis est hic? et laudabimus eum. Velle multis adjacet, sed perficere paucis. Et utinam de istis paucis essemus!