CAPUT XII. Quatuor causae ab his gradibus retrahentes.

Sunt autem quatuor causae quae retrahunt nos plerumque ab istis gradibus, scilicet, inevitabilis necessitas, honestae actionis utilitas, humana infirmitas, mundialis vanitas. Prima est excusabilis, secunda tolerabilis, tertia miserabilis, quarta culpabilis. Cur culpabilis? Illis enim quos hujusmodi novissima causa a sancto proposito retrahit, melius erat gloriam Dei non cognoscere, quam post agnitam retro ire. Quam utique excusationem habebit iste de peccato? Nonne ei juste potest dicere Dominus, Quid debui tibi facere, et non feci? Non eras, et creavi te; peccasti, et diaboli servum te feceras, et redemi te; in mundi circumitu cum impiis currebas, et elegi te; dederam tibi gratiam in conspectu meo, et volebam facere apud te mansionem, tu vero despexisti me, et non solum sermones meos, sed me ipsum projecisti retrorsum, et ambulasti post concupiscentias tuas. Sed, o Deus bone, suavis et mitis, amicus dulcis, consiliarius prudens; adjutor fortis; quam inhumanus, quam temerarius est qui te abjicit, qui tam humilem, tam mansuetum hospitem a suo corde repellit! O quam infelix et damnosa commutatio, Creatorem suum abjicere, et pravas noxiasque cogitationes recipere! Illud etiam secretum cubile Spiritus sancti, secretum cordis, quod paulo ante coelestibus gaudiis intendebat, tam subito immundis cogitationibus et peccatis tradere conculcandum! Adhuc in corde calent sponsi vestigia; et jam intromittuntur adulterina desideria. Male conveniens et indecorum est aures quae modo audierunt verba quae non licet homini loqui (II Cor. XII, 4), tam cito inclinari ad fabulas et detractiones audiendas; oculos, qui sacris lacrymis modo baptizati erant, repente converti ad videndas vanitates; linguam quae modo dulce epithalamium decantaverat, quae ignitis et persuasoriis eloquiis suis cum sponso reconciliaverat sponsam, et introduxerat eam in cellam vinariam (Cant. II, 4), iterum converti ad vana eloquia, ad scurrilitates, ad concinnandum dolos, ad detractiones. Absit a nobis, Domine. Sed si forte ex humana infirmitate ad talia dilabimur, non ideo desperemus, sed iterum recurramus ad clementem medicum, qui suscitat de terra inopem, et erigit de stercore pauperem (Psal. CXII, 7): et qui non vult mortem peccatoris (Ezech. XXXIII, 11), iterum curabit et sanabit nos.

Jam tempus est ut epistolae finem imponamus. Oremus ergo Deum, ut impedimenta quae nos ab ejus contemplatione retrahunt, in praesenti nobis mitiget, in futuro nobis penitus auferat: qui per praedictos gradus de virtute in virtutem nos perducat, donec videamus Deum deorum in Sion (Psal. LXXXIII, 8). Ubi electi non guttatim, non interpolatim percipient divinae contemplationis dulcedinem; sed torrente voluptatis indesinenter repleti habebunt gaudium, quod nemo tollet ab eis, et pacem incommutabilem, pacem in idipsum.