CAPUT PRIMUM. Descriptio quatuor graduum exercitationum spiritualium. Lectio. Meditatio. Oratio. Contemplatio.

Cum die quadam corporali manuum labore occupatus de spiritualis hominis exercitio cogitare coepissem, quatuor spirituales gradus animo cogitanti se subito obtulerunt, scilicet lectio, meditatio, oratio et contemplatio. Haec est scala claustralium, qua de terra in coelum sublevantur, gradibus distincta paucis, immensae tamen et incredibilis magnitudinis. Cujus extrema pars terrae innixa est, superior vero nubes penetrat, et secreta coelorum rimatur. Hi gradus sicut nominibus et numero sunt diversi, ita ordine et munere sunt distincti. Quorum proprietates et officia quidem singula, quid circa nos efficiant, quomodo inter se invicem differant et praeemineant, si quis diligenter inspiciat, quidquid laboris aut studii impenderit in eis, breve reputabit et facile, prae utilitatis et dulcedinis magnitudine. Est autem lectio, sedula Scripturarum cum animi intentione inspectio. Meditatio est studiosa mentis actio, occultae veritatis notitiam ductu propriae rationis investigans. Oratio est devota cordis intentio in Deum, pro malis amovendis, et bonis adipiscendis. Contemplatio est mentis in Deum suspensae quaedam elevatio, aeternae dulcedinis gaudia degustans.